utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860309

Charter Number: 05860309
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1293
Date Type: Internal, Feast, A.D.

map View Map
Charter:
Noverint universi presens scriptum cyrographatum visuri vel audituri quod cum quedam controversia mota fuisset inter abbatem et conventum de Melsa ex parte una et Robertum de Hildeyard filium Roberti de Hildeyard ex altera videlicet quod predicti abbas et conventus pecierunt de predicto Roberto valorem maritagii sui racione cuiusdam tenementorum quod idem Robertus tenet in villa de Riston per servicium militare de eisdem eo quod se sine voluntate eorundem abbatis et conventus maritavit et dictus Robertus diu altercando et adversando se eisdem conformare recusavit predicti abbas et conventus predictum tenementum quod infra etatem predicti Roberti sessierunt in manibus suis ultra etatem predicti Roberti secundum provisionem statuti inde confecti retinuerunt Tandem sub tali pacis forma conquievit videlicet quod predictus Robertus intuitu pacis conservande et contencionis imposterum ammovende coram viris Lidedignis recognovit maritagium suum ad predictos abbatem et conventum de iure pertinere et hoc presenti scripto roboravit et confirmavit pro quo quidem maritagio eo quod se absque voluntate predictorum abbatis et conventus maritavit sicut predictum est dedit eisdem quadraginta libras sterlingorum Et dicti abbas et conventus eidem Roberto predictum tenementum suum reddiderunt In cuius rei testimonium presenti scripto cyrographato sigilla parcium alternatim sunt apposita Hiis testibus domino Gerardo priore de Brydlington dominis Waltero de Fauconberge Waltero filio eius Iohanne filio eius [] Datum apud grangiam de More iuxta Killyng die Dominica proxima ante festum Sancti Michaelis anno Domini millesimo CC nonogesimo tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter