utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860310

Charter Number: 05860310
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1309
Date Type: Internal, Feast, A.D.

map View Map
Charter:
Anno Domini millesimo CCC nono die Sancti Gregorii facta fuit hec convencio inter abbatem et conventum de Melsa ex una parte et Ricardum mercatorem de Riston et W[illelmum] le marschall de eadem ex altera videlicet quod dicti abbas et conventus concesserunt et dimiserunt predictis R et W duas partes illius terre quam habent per decessum domini Roberti de Hildeyerd nomine custodie usque ad etatem legitimam T Filii et heredis sui habendam et tenendam dictas duas partes predicte terre dictis R et W usque ad etatem legitimam predicti Thome de dictis abbate et conventu et successoribus suis libere bene et pacifice reddendo inde annuatim dictis abbati et conventui et eorum successoribus triginta et sex solidos bonorum sterlingorum ad duos anui terminos per equales porciones unam videlicet medietatem ad festum Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in Yeme Et dicti abbas et conventus et eorum successores dictas duas partes predicte terre dictis Ricardo et Willelmo usque ad predictum terminum contra omnes homines warantizabunt et defendent In cuius rei testimonium predicti abbas et conventus sigillum suum uni parte istius scripti in modum cyrographati confecti penes dictos Ricardum et Willelmum residenti apposuerunt et predicti Ricardus et W sigilla sua alteri parti eiusdem penes dictos abbatem et conventum residenti apposuerunt Datum apud Melsam die et anno prenominatis Hiis testibus Iohanne de Pillesgatt Iohanne Lucas Alano Ligard Roberto Alinot []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter