utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860311

Charter Number: 05860311
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1235 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi quod cum inter abbatem et conventum de Melsa Cisterciensis ordinis actores ex una parte et Osmundum de Stutevyll rectorem ecclesie de Cotyngham reum ex altera super decimis feni infra parochiam dicte ecclesie et quibusdam personalibus iniuriis coram viris venerabilibus abbate de Brunn priore Sancti Michaelis et magistro scolarum Stamford Lincolniensis diocesis ex delegacione apostolica lis mota fuisset demum inter partes sub hac forma lis amicabiliter conquievit videlicet quod restituto feno de quo movebatur questio quo scilicet dictus Osmundus dictos abbatem et conventum ignorantes ipsorum privilegiis derogans temere spoliavit remissaque peticione que dicto Osmundo super decimis feni memorati de iure communi infra parochiam suam competebat remissa quoque dampnis et iniuriis quibus se dictus abbas et conventus affectos esse minus legitime proponebant memorati abbas et conventus fideliter promiserunt quod nuncquam super premissis nisi culpa dicti rectoris hoc induceret litam repeterent in ipsius preiudicium seu gravamen Idem vero rector dicte ecclesie de Cottyngham iuramenti corporali sacramento pariter promisit quod nuncquam quod eorum posset derogare privilegiis vel in domus sue dispendiam seu iniuriam cederet aliquo casu vel modo nisi tantum ad sui et amicorum suorum iuris defensionem de cetero aliquod attemptaret et ut plenius et firmius huic inde repellatur iniuria lis exspiret concordia solidetur partes super hiis que sibi mutua promiserant renunciant impetratis et omni iuris auxilio canonice et civilis et precipue regie prohibicioni Et ut hec amicabilis composicio super perpetua stabilitate inconcussa permaneat partes hec mutua scripta auctoritate memoratorum iudicum concurrente ac eorundem sigillorum adhibito testimonio sigillis mutuis roborarunt Hiis testibus dominis Sayero de Sutton et Willelmo fratre eius Amando filio eius militibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter