utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860315

Charter Number: 05860315
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1286 - 1290
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Iohannes Wake dominus de Lidell salutem Noveritis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et Beate Marie de Melsa et monachis ibidem Deo servientibus et servituris imperpetuum donacionem illam quam Willelmus de Stuteville fecit eis de duabus acris et quatuor perticatis terre super Hull ex utraque parte fossati quod cadit in Hull ad Hundynggote et de viginti quatuor fascibus virgarum capiendarum annuatim in parco de Cotyngham vel alibi in bosco de Cotyngham ubi meliores habere poterunt ad reficiendam carrucas suas in Holdernesse et de duabus carrectatas virgarum capiendam annuatim in bosco de Kyrkeby ad carrucas suas reficiendam in Walda Et donaciones illas quas Nicholas de Stutevylle fecit eis de pasture sufficienti ad viginti tres vaccas et unum taurum sine sequela in le Northkarr de Cotyngham cum libero introitu et exitu et de uno clauso super ripam de Hull quod Ricardus filius Arkelli antiquitus tenuit cum pastura sufficienti ad sex vaccas cum sequelis suis unius anni in communi pastura de Cotyngham in libero intro[i]tu et exitu ad faciendam unam pitanciam dictis monachis annuatim vigilia Natalis Domini Et donacionem illam quam Eustachius de Stutevylle fecit eis de uno alio clauso super ripam de Hull quod Symon de Flodeyate antiquitus tenuit et de pastura sufficienti ad viginti quatuor vaccas et unum taurum sine sequela in communi pastura de Cotyngham ubique cum libero introitu et exitu Et concessionem illam quam Iohannem Wake avia mea in pura viduitate sua et ligia potestate fecit eis de duobus pontibus uno scilicet ultra fossatum quod dicitur Munkdyk et alio ultra fossatum de calceta usque in communem pasturam de Cotyngham ad animalia dictorum monachorum ducenda ad dictam pasturam et reducenda sicut carte predictorum Willelmi Nicholai Eustachii et Iohannem quas dicti monachi inde habent testantur Et quia pasture predicte tam in le Northkerr quam alibi que solebant tempore elapso per grossa animalia depasci modo onerate sunt de bidentibus unde dicti monachi nullum commodum de pasturis suis predictis habere possunt volo et concedo pro me et heredibus meis quod quamdiu quociens et ubi dicte pasture sic de bidentibus onerantur habeant dicti monachi loco cuiuslibet grossi animalis quatuor bidentes in pasturis predictis usque ad plenum numerum quem habere debent Et alias quando dicte pasture de grossis animalibus depascuntur habeant grossa animalia ibidem secundum formam cartarum suarum Hec omnia supradicta in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni seculari servicio exaccione et demanda et re ad terram pertinente prefatis monachis successoribus et assignatis suis ego et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In huius rei testimonium huic carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus Sayero de Sutton milite Willelmo Passemer Radulpho filio Yvonis []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter