utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860317

Charter Number: 05860317
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1182 - 1197
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Robertus de Hesell salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et presenti carta me[a] confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa in liberam puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee omnium antecessorum et heredum meorum quitanciam passagii de Hesel sibi ac fratribus hominibus et animalibus atque omnibus negociis suis quocienscumque necesse habuerint Quod siquis hominum meorum super hac donacione mea eos vexare vel disturbare presumpserit pro unoquoque denario quem ab eis extorserit duodecim denarios nomine forisfacture eisdem monachis pacabit Et ego et heredes mei hanc donacionem meam eisdem monachis imperpetuum warentizabimus Hiis testibus Willelmo de Biltona Alano monacho de Hesel Galfrido filio Saxelini []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter