utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860318

Charter Number: 05860318
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1182 - 1197
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris videntibus et audientibus litteras has Iohannes de Hasele salutem Sciatis me concessisse et dedisse et presenti carta confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa in perpetuam et liberam elemosinam quarrariam apud Hasele ut imperpetuum accipiant petram libere ac sufficienter tam ad rogum faciendum quam ad ecclesiam lapideam et ceteras officinas suas edificandas apud falayse predicte ville tam sub clivo montis quam super clivum ubicumque sibi magis expedire cognoverint usquequo terra mea durat videlicet a molendino de Hasele usque ad divisam de Feriby pro salute anime mee patris et matris mee et omnium antecessorum meorum Et hoc ipsum concesserunt Robertus filius et heres meus ac Nicholaus frater meus Hiis testibus Willelmo sacerdote Willelmo diacono Gaufrido clerico Roberto clerico []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter