utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860320

Charter Number: 05860320
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 - 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus fidelibus visuris vel audituris litteras has Willelmus filius Gaufridi de Brantingham salutem Sciatis me concessisse et dedisse et presentis carte testimonio confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa totam terram meam que iacet iuxta toftum eorundem quod est ex orientali parte vie in Burgo tenendam de me et de heredibus meis in liberam et perpetuam elemosinam reddendo annuatim sex denarios pro omni servicio scilicet dimidium ad Pentecosten et dimidium ad festum Sancti Martini Hoc autem feci pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum Hanc itaque elemosinam manutenendam et warantizandam contra omnes homines a me et heredibus meis predictis monachis affidavi in manu Osberti de Syrburne Hiis testibus Milon et Roberto de Verly canonicis Beverlaci Osberti de Syrburne []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter