utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860322

Charter Number: 05860322
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1197 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Etton filius Gaufridi consensu et assensu Thome filii mei et heredis concessi et dedi et hac mea carta confirmavi Roberto filio Nicholay de Collom et Matilde filie mee et pueris quos de ipsa habuerit et eorum heredibus novem acras terre in campis de Skyrne scilicet duas acras et dimidiam apud Leuekeldesyc iuxta terram Willelmi filii mei predicti versus orientem Et quatuor acras inter Leuedimar et terram monachorum de Melsa Et preterea duas acras prati propinquiores prato predictorum monachorum de Melsa versus orientem tenenda cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis infra villam et extra de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete reddendo indo michi et heredibus meis per annum sex denarios pro omni servicio scilicet in vigilia Natalis Domini Hanc autem terram cum omnibus pertinenciis suis ego Thomas et heredes mei warantizabimus predicto Roberto et Matilde filie mee et pueris eorum et eorum heredibus contra omnes homines Hiis testibus Alano de Collum Roberto de Helperthorp Ricardo de Helperthorp []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter