utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860324

Charter Number: 05860324
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Odardus filius Thome de Ettona salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Melsa duas bovatas terre in territorio de Skirna illas scilicet que ubique iacent propinquiores illi bovate terre quam Willelmus Wyles tenuit Hanc donacionem feci eidem ecclesie et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum in liberam et perpetuam elemosinam faciendo tantum liberum forinsecum servicium michi et heredibus meis quantum pertinet ad alias duas bovatas terre eiusdem feodi unde viginti carrucate terre faciunt feodum unius militis Quare volo ut prefati monachi predictas bovatas habeant et teneant libere quiete integre et honorifice in terris pratis et pasturis in moris fossatis et mariscis in viis et semitis et omnibus aliis pertinenciis libertatibus aisiamentis et liberis consuetudinibus suis intra villa et extra et cum omnibus melioracionibus quas in eis facere voluerint Et ego et heredes mei hec omnia ut predicta sunt eisdem monachis warantizare et ab omni servicio et exaccione seculari preter prefatum forinsecum servicium acquietare et contra omnes homines defendere debemus Hiis testibus Symone filio Gilberti de Brideshale Thoma de Houm Radulpho de Wacelyn Thoma filio eius []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter