utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860326

Charter Number: 05860326
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1210 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Thomas filius Thome de Etton salutem Noverit universitas vestra me concessisse et presenti carta confirmasse Deo et Sancte Marie et ecclesie de Melsa et monachis ibidem Deo servientibus totum mariscum et terram aribilem et redditum que homines mei de Joton et de Crauncewyk scilicet Thomas Hobel et Ernaldus filius Hernei et Henricus le Taillour et Thomas filius Ranaldi eis dederunt omnes eciam donaciones terrarum quas eis fecerunt liberi homines mei de Skirna Item concessi et me et heredes meos presentem cartam fidei interposicione obligavi quod nullum tenementum quod de eis teneamus alicui homini alique vendemus vel invadiabimus nec alique ex liberis hominibus nostris de Skirna Hoton et Crancewic vendere vel invadiare permittemus nisi tantum predictis dominis meis abbati et monachis de Melsa Hiis testibus Thoma de Hodom Roberto persona de Hoton Willelmo fratre eius []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter