utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860327

Charter Number: 05860327
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Memorandum quod cum propter diversos diversa sentientes aliquando verteretur in dubium pro qua parte terrarum quas abbas et conventus de Melsa a longis retro temporibus possiderunt in territorio de Skyren iidem monachi immunesessent a prestacione decimarum facta est inquisicio super hoc per duodecim liberos homines et legales inter dominum Iohannem Maunsell tunc personam ecclesie de Hoton et predictos abbatem et conventum die Mercurii proximo ante Nativitatem Beate Marie anno Domini millesimo CC quinquagesimo nono apud hermitagium de Brigham in presencia dominorum Iohannis de Hoketon Iohannis de Hesill fratris Symonis de U Roberti S et Ricardi de Anloby vices domini predicti Iohannis Maunsell tunc agencium Et hec sunt nomina inquisitorum Adam le Frankelayn de O Thoma de Northorp Henricus filius Theobaldi Symon de Skyren Odardus de eadem Henricus filius domine de eadem Iohanne Obel de Iotun Alanus Inven de eadem Robertus filius domine de Etton Nicholaus filius Odardi W de Northorp Alanus filius Durant isti omnes iurati et diligenter examinati dicunt quod nunc quam viderunt audierunt vel sciverunt quod monachi de Melsa aliquo tempore dederunt decimas de duodecim bovatis terre in territorio de Skyren scilicet de sex bovatas terre quas habent de dono Gaufridi filii Thome de Etton neque de sex bovatis terre quas habent ex dono et confirmacione abbatis et conventus de Fontibus nec eciam de culturis que vocantur Almusueflattes Et dicunt quod dictas terras tenuerunt in pace a principio generalis interdicti in Anglia et ante sine exaccione decimarum a quocumque excepto quod viderunt quemdam Ricardum de Burton nomine tunc senescallum magistri Iohannis Romain tunc rectoris ecclesie de Hoton unico anno vi rapere et asportare quamdam partem vesture predictarum terrarum qui nomine decime quibusdam de predictis monachis presentibus et reclamantibus et eciam pro iure suo appellantibus set bene sciunt quod predictus Ricardus ad preceptum predicti domini sui totum quod vi rapuit penitantia ductus restituit spoliatis in cuius rei testimonium predicti inquisitores presenti scripto sigilla sua apposuerunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter