utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860328

Charter Number: 05860328
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249 - 1269
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi hoc scriptum visuri vel audituri quod Iohannes filius Willelmi Alanus stabularius Robertus filius Willelmi et Thomas frater eius Thomas de Northorp et Robertus frater eius Willelmus filius Reginaldi Petrus filius Mabilie Robertus de C Agnes filia Odardi et Matilda soror eius concesserunt abbati et conventui de Melsa ut faciant sibi unum fossatum in latitudine viginti pedum si voluerint a grangia sua de Skyren per medios holmes et Hollegravesyk usque ad filum aque flumi de Skyren ad cariagia sua et alia necessaria in eodem fossato facienda ita quod licebit eis dictum fossatum emundare quecumque necesse fuerit et eis placuerit et emundaciones ex utraque parte iactare et viam pedes emitibus ex utraque parte fossati liberam ad cariagia sua facienda habere et sustentabunt unum stagnum ad finem de holmes usque oriete et idem abbas et conventus tenentur sustentare unum pontem ultra predictum fossatum de latitudine sexdecim pedum ubi Stokbrig solebat esse quo dicti liberi homines pasturam suam sequi possint prout solent et debent et hebebunt piscaria et cariagia sua in dicto fossato per propriam navem quociens eis placuerit Et hestker erit in defenso annuatim scilicet a Hollegravesik usque ad Swythenhoudyc et a terra arabili usque ad filum aque de Skirn In huius rei testimonium sigilla parcium presenti scripto sunt apposita
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter