utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860330

Charter Number: 05860330
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes filius Willelmi de Skiren salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et Beate Marie et monachis de Melsa in liberam puram et perpetuam elemosinam unam particatam terre et tres partes unius particate in latitudine in quodam clauso quod vocatur Kynhoucroft in territorio de Skiren que scilicet terra iacet versus occidentalem iuxta illam particulam terre quam eisdem monachis antea contuli in elemosinam in predicto clauso de Kinhoucroft sicut carta mea quam inde habent testatur et extendit se in longitudine a clauso Roberti de Northorp usque ad magnam viam que ducit ad pontem de Skiren Et ego et heredes mei predictam terram cum omnibus pertinenciis suis et aysiamentis prefatis monachis warantizabimus et de omni servicio exaccione et re ad terram pertinente acquietabimus et contra omnes gentes imperpetuum defendemus In huius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter