utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860331

Charter Number: 05860331
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1301
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Northorp de Skyren salutem in Domino sempiternam Noveritis me reddidi se dedisse et presenti scripto confirmasse dominis meis abbati et conventui de Melsa redditum homagium et totum servicium Ade le establer de Skiren et heredum suorum de toto tenemento in Siren quod Willelmus le establer pater predicti Ade adquisivit et emit aliquando de Petro West tenente meo in eadem villa ita plane quod predictus Adam et heredes sui sint de cetero intendentes predictis abbati et conventui et eorum successoribus de predictis serviciis imperpetuum Preterea reddidi et dedi eisdem dominis meis abbati et conventui totum servicium et dominium tocius residui tenementi quod predictus Petrus de me tenuit in Skyren Quare volo quod quicumque dicta tenementa nunc tenent sint similiter de cetero intendentes de omnimodis reditibus et serviciis predicta tenementa qualitercumque contingentibus predictis abbati et conventui de Melsa imperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Datum apud Skiren die Dominica proxima post festum Epiphanie Domini anno Domini millesimo tricentesimo Hiis testibus magistro Martino de Grymeston tunc rectore ecclesie de Skyren Thoma Walraven de Crauncewic Roberto le senescal de S[kerne] []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter