utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860333

Charter Number: 05860333
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1303
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Willelmi de Northorp concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto de Seton filio Willelmi de Seton novem acras terre arabilis iacentes in territorio de Skiren et unum mesuagium cum curtilagio in eadem villa iacens inter toftum Symonis de Northorp ex una parte et toftum domini abbatis et conventus de Melsa ex altera pro quadam summam pecunie quam idem Robertus michi dedit premanibus Quas quidem novem acras terre et mesuagium de dono predicti Willelmi de Northorp quondam patris mei habui tenendum et habendum predictas ix acras terre cum mesuagio et curtulagio predictis et cum omnibus suis pertinenciis prefato Roberto et heredibus vel assignatis suis de domino abbate et conventu de Melsa ita libere pacifice integre et quiete cum libero ingressu et egressu infra villam de Skiren sicut pater meus michi in simplici feodo et imperpetuum reddendo inde annuatim prefato abbati et conventui unum par cyrotecarum die Sancti Leonardi abbatis et unum denarium infra Natale Domini Et ego prenominatus Thomas et heredes mei et mei assignati sepedictas novem acras cum mesuagio et curtilagio antedicto et cum omnibus suis pertinenciis nominatis et non nominatis prenominato Roberto et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes gentes fideliter warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus magistro Martino prebendario de Skyren Adam le stabeler Roberto le stiward [] Datum die Dominica ante ad vinculo Beati Petri anno regni regis E[dwardi] filii regis Henrici trecesimo primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter