utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860335

Charter Number: 05860335
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos iste littere pervenerint Henricus de Skirenia filius T[home] de Ettona salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Roberto filio Roberti de Northorp de eadem villa pro homagio et servicio suo totam terram meam apud Iklymar in campis de Siren que vocatur Durantcroft extendente se de Iklymar versus austrum in longitudine et latitudine usque ad terram Iohannis de Skirna filii Willelmi de Ettona tam in prato quam in terra arabili cum omnibus pertinenciis aysiamentis et libertatibus suis tenendam et possidendam predicto Roberto et heredibus suis vel cui assignare voluerit de me et heredibus meis in feodo et in hereditate libere quiete pacifice et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium die Natalis Domini pro omni servicio demanda consuetudine et seculari exaccione Ego vero Henricus et heredes mei predictam terram predicto Roberto et heredibus suis vel eius assignatis fideliter contra omnes gentes cum omnibus pertinenciis suis predictis imperpetuum warantizabimus et defendemus Et ut hec mea donacio rata et stabile et inconcussa imperpetuum permaneat hanc cartam meam presentem sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Iohanne de Skirna Willelmo Stiward filio Roberti de eadem villa Roberto et Alano de Ettona []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter