utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860336

Charter Number: 05860336
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1300 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Petrus West de Skyren salutem in Domino Noverit universitas vestra me concessisse et de me et heredibus meis omnino quietum clamasse Willelmo de Northorp de Skiren et heredibus suis totam illam terram iacentem in Smalekelde Dayle in longitudine a le Holmedik usque ad Wytepolhenges in latitudine inter terram domini abbatis et conventus de Melsa et terram eiusdem Willelmum et totam illam terram prout iacet in Fuldail in longitudine videlicet a Selardlacdik usque ad pratum meum in le Est Enges pro quadam pecunie summam michi ab eodem Willelmo tradita quas quidem terram a dicto Willelmo pro homagio et servicio meo in villa de Skyren quondam tenui tenendum et habendum eidem Willelmo et heredibus suis seu cui illas assignare voluerit ita quod nec ego Petrus nec heredes mei nec aliquis nomine nostrum aliquod ius vel clameum de cetero quocumque modo contigerit in eisdem habere exigere vel vendicare poterimus imperpetuum In cuius rei testimonium presentem concessionem seu quietam clamacionem sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Willelmo le stabler de Skiren Willelmo de eadem capellano Roberto senescallo []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter