utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860337

Charter Number: 05860337
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1300 - 1325
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus stabularius de Skyren salutem in Domino sempiternam Noveritis me concessisse [et] dedisse Willelmo de Northorp de eadem et heredibus vel assignatis suis totam terram meam apud Litililymar iacentem in longitudine propinquiores terre mee apud Settop de terra quondam Potri Westyby extendentes se in longitudine de prato Willelmi Inven de Dryffeld usque ad terram predicti Willelmi de Northorp et prati sui apud Harlewardflatt que se extendit in longitudine de terra mea versus aquilonem usque ad pratum domini abbatis et conventus de Melsa et continet in latitudine quatuor particatas exceptis quinque pedibus et pro una selione terre apud Astynmylne etendentes se in longitudine de terra mea usque ad pratum predicti Willelmi Inven et continet in latitudine unam particatam terre et dimidiam et pro tota terra sua apud Manglades quanta ibidem habetur in longitudine et latitudine tenendam et habendam predicto Willelmo de Northorp et heredibus vel assignatis suis cum omnibus pertinenciis suis libere quiete bene et in pace imperpetuum Ego vero Willelmus stabelerius et heredes mei totam predictam terram cum pertinenciis suis predicto Willelmo de Northorp et heredibus suis warantizabimus ac defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus magistro Iohanne de Bokeland Roberto de Croulum Roberto Senescallo []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter