utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860338

Charter Number: 05860338
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1300 - 1350
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Symon filius Willelmi de Skyren salutem Noverit universitas vestra me remisisse et quietum clamasse de me et heredibus meis imperpetuum Roberto de Northorp et heredibus suis tamquam ius suum et hereditatem duas acras terre et dimidiam cum pertinenciis apud morecroft in villa et territorio de Skyren quicquid scilicet terre pecii per breve de recto de dicto Roberto in curia domini abbatis de Melsa totum eidem Roberto et heredibus suis remisi et quietum clamavi imperpetuum ita plane quod nec ego nec heredes mei nec aliquis ex parte mea aliquod ius vel clamium in predictis terris cum pertinenciis exigere poterimus imperpetuum Et pro hac remissione et quietum clamacione predictus Robertus dedit michi unam dimidiam marcam argenti In huius rei testimonium pro me et heredibus meis presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero Inven de Driffeld Petro Scarf de eadem Iohanne filio Willelmi []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter