utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860339

Charter Number: 05860339
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1300 - 1325
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Northorp manens in Skiren dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Symoni filio meo primogenito de eadem pro servicio suo unum toftum cum pertinenciis in Skyren quod iacet in longitudine a via regia ville versus austrum usque le Claigate et iacet in latitudine inter mesuagium meum ex parte una et parvam placeam quam dedi Cecilie filie mee ex Agnete uxore mea procreate ex alia parte tenendum et habendum prefato Symoni et heredibus suis vel suis assignatis de capitalibus dominis feodi libere quiete pacifice et integre imperpetuum pro servicium inde debitis et consuetis Ego vero Willelmus et heredes mei totum predictum toftum cum pertinenciis prefato Symoni et heredibus suis vel suis assignatis fideliter contra omnes gentes ut predictum est warantizabimus et imperpetuum defendemus In huius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus magistro Martino rectore ecclesie de Skyren Adam le stablerio Alano de Pokethorp []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter