utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860342

Charter Number: 05860342
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1294
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Symon Dreng de Magna Driffeld dedi concessi et presenti carta mea indentata confirmavi Symoni de Notthorp de Skyren et Helwisie uxori sue filie mee et heredibus de corporibus suis legitime procreatis illa duo tofta et illas quatuor bovatas terre que habui in Skiren ex dono et feoffamento predicti Symonis in eadem tenendum et habendum predicta duo tofta et quatuor bovatas terre cum suis pertinenciis predictis Simoni et Helwisie uxori sue et heredibus de corporibus suis legitime procreatis libere et in pace de me et heredibus meis Et ego predictus Simon Dreng et heredes mei predicta duo tofta et quatuor bovatas terre predictas predictis Symoni et Helwisie uxori sue et heredibus de corporibus suis legitime procreatis contra omnes homines warantizabimus acquietabimus et defendemus Et si contingat quod predicti Symon et Helwisia discedant sine herede de Corporibus suis legitime procreatis tunc predicta duo duo tofta et quatuor bovate terre predicte integre remaneant heredibus predicti Symonis de Northorp et assignatis tenendum de capitali domino feodi per servicia inde debita imperpetuum In cuius rei testimonium huic carte indentate sigilla nostra mutuo apposuimus Hiis testibus Thoma Dreng de Magna Driffeld Simone de Hugate [] Datum apud Skiren in festo Sancte Lucie Virginis anno Domini millesimo CC nonogesimo quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter