utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860348

Charter Number: 05860348
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Edwardus illustris regis Anglie primogenitus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Noveritis nos dedisse concessisse et hoc presenti scripto confirmasse abbati et conventui de Melsa et eorum successoribus quemdam annuum redditum decem librarum de feodo quem habemus ex dono Gamalielis de Oxonie Iudei London sub nominibus Iohannis filii Willelmi de [] Skyrene et dicti Gamalielis per cartam ipsius Iohannis predicto Iudeo inde Factam que est in archino cyrographorum London habendum et tenendum bone et in pace imperpetuum Et nos et heredes nostri predictum redditum predictis abbati conventui et eorum successoribus warantizabimus In cuius rei testimonium has litteras nostras eisdem fieri fecimus patentes Datum apud Turrim London nono die Aprilis anno regni domini regis Henrici patris nostri quinquagesimo tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter