utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860349

Charter Number: 05860349
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1249 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi hoc scriptum visuri vel audituri quod ita convenit inter Willelmum Arnald de Hoton ex una parte et abbatem et conventum de Melsa ex altera videlicet quod idem Willelmus dedit concessit et presenti scripto confirmavit dictis abbati et conventui quicquid habuit terre arabilis in territorio de Hoton et Crancewic quod pertinet ad suas duas bovatas in locis subscriptis scilicet apud Thethelac et apud Sunerkeld inter aulam et grangiam et apud Thwerdic et apud Wandayle et ad Gumuldepit et apud Surholm et apud Ernothill et ad Dymples et ad Coteyate et ad Edermar et ad Aldedyk et apud Scortelinehou et ad Gayre in singulis locis prescriptis tantum terre quantum pertinet ad suas duas bovatas integras in perpetuum escambium pro quibusdam terris quas dicti abbas et conventus dederunt prefato Willelmo et heredibus suis in eisdem territoriis videlicet apud Brademar quicquid pertinet ad suas quinque bovatas et apud Ruchedik similiter quicquid pertinet ad suas quinque bovatas et ad Redekeld le Scorteflat quam habent ex dono T de Hothum que extenditur de Redekelde usque ad moram de Sunderlangwyk et ad Naventoftdayle quicquid pertinet ad suas cluas bovatas sicut iacet inter terram Iohannis Hobell et terram Stephani de Cotom Et predictus Willelmus et heredes sui antedictas terras cum libero introitu et exitu et cum omnibus pertinenciis et aysiamentis suis dictis abbati et conventui warantizabunt et de omni servicio acquietabunt et defendent imperpetuum Et dicti abbas et conventus dictas terras quas in escambio dederunt prefato Willelmo et heredibus suis cum omnibus pertinenciis suis et aysiamentis warantizabunt et de omni servicio acquietabunt et defendent imperpetuum In huius rei testimonium presenti scripto cyrographato sigilla partium sunt appensa Hiis testibus domino Roberto Daniell Ade le Fraunkelayn de Crauncewic Ade Danyel Stephano de C[ranswick]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter