utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860351

Charter Number: 05860351
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1235 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Walterus filius Turstini de Mathom salutem Noverit universitas vestra me concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa donacionem illam quam Radulfus Salvage fecit eis de duabus bovatis terre in territorio de Mollescroft illis scilicet quas idem Radulphus de patre meo tenuit cum toto crofto illo magno qui iacet propinquior tofto quem idem monachi habent de feodo Rogeri de Mollescroft versus occidentem et cum aliis earundem bovatarum pertinenciis sicut carte et munimenta quas prefati habent et teneant cum omnibus pertinenciis in campis et pasturis pratis et mariscis viis et semitis aquis et turbariis et omnibus aliis aisiamentis libertatibus et liberis consuetudinibus suis intra villam et extra Hiis testibus Roberto Mouncell Willelmo de Bovyngton Radulpho de Grendale []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter