utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860352

Charter Number: 05860352
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1277
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Iohannes filius Roberti de Evesham salutem Sciatis me confirmasse abbati et conventui de Melsa in puram et perpetuam elemosinam unam carucatam terre cum pertinenciis in Mollescroft quam quidem terram ego et heredes et assignati mei de sectus curie et de omnibus aliis serviciis secularibus et demandis tam contra dominum archiepiscopum Ebor quam contra omnes alios homines tenentur defendere unde presenti scripto obligo me et heredes et assignatos meos et precipue totum tenementum meum cum pertinenciis quod ego tenui in manu mea die confeccionis presentis scripti iurisdiccioni cohercioni et potestati vicecomitis Ebor qui pro tempore fuerit videlicet capitale me mesuagium meum cum illis tribus bovatis terre in Mollescroft cum pertinenciis suis que iacent remotius asole iuxta illas quinque bovatas terre quas dominus archiepiscopus habet de T[home] fratre meo ut possit me et heredes et assignatos meos et prenominatim tenementus cum pertinenciis per bona mobilia et immobilia in ipso inventa sub pena quadraginta solidorum eidem vicecomiti solvendum pro voluntate distringere quociens dicti abbas et conventus vel eorum tenentes in Molscroft expensas vel dampna seu gravamina fecerint seu incurrerint pro defectu warancie vel acquietancia seu defensionis mei et heredum vel assignatorum meorum et ipsam destriccionem contra vadum et plegium retinere donec predictis abbati et conventui et eorum tenentibus de dampnis et expensis plenarie fuerit satisfactum et dicto vicecomiti de pena prenominata In cuius rei testimonium huic scripto pro me et heredibus meis et assignatis sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Butterwyc tunc ballivo Beverlaci Gilberto de Snayth Ricardo de Alnaby Thoma de Clay [] Datum apud Beverlacum terciodecimo kalendas Maii anno gracie millesimo ducentesimo septuagesimo septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter