utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860353

Charter Number: 05860353
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249 - 1269
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Amandus de Rutha filius et heres Willelmi de Rutha salutem Noveritis me dedisse concesse et presenti carta confirmasse abbati et conventui de Melsa in liberam puram et perpetuam elemosinam unum annuum redditum trium solidorum quem recipere solebam de duabus bovatis terre in Northburton habendum et tenendum dictum annuum redditum cum supramemoratis duabus bovatis terre et omnibus pertinenciis suis prefatis abbati et conventui et eorum successoribus vel assignatis de me et heredibus meis vel assignatis imperpetuum libere quiete bene et in pace integre cum omnibus pertinenciis libertatibus et aysiamentis suis infra villa et extra ita quod nec ego nec heredes mei vel assignati aliquid de predicto annuo redditu vel de dictis duabus bovatis terre cum pertinenciis habere vel exigere poterimus imperpetuum Quoniam omnia predicta cum pertinenciis suis prenominatis abbati et conventui et eorum successoribus vel assignatis in liberam puram et perpetuam contuli elemosinam pro hac autem donacione mea et confirmacione dicti abbas et conventus remiserunt et quietum clamaverunt michi et heredibus mei imperpetuum tres solidos annui redditus in quibus tenebar eis pro tofto contiguo manerio meo in Rutha versus occidentem quem de illis teneo annuatim sicut scriptum inter nos inde confectum testatur Et ego Amandus et heredes mei vel assignati supradictum annuum redditum trium solidorum cum predictis duabus bovatis terre et pertinenciis suis contra omnes gentes warantizabimus et de omnibus serviciis secularibus exaccionibus et demandis acquietabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto cirographato sigilla partium huic inde sunt apposita Hiis testibus dominis Waltero de Fauconberge Petro fratre eius militibus Rogero de Doll Matheo de Rutha []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter