utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860360

Charter Number: 05860360
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Walterus filius Ricardi de Dalton salutem Noverit universitas vestra me concessisse et dedisse et presenti carta mea confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa in liberam et perpetuam elemosinam tres bovatas terre in territorio de Nordalton videlicet illas que iacent inter bovatam Radulfi Marescalli et bovatam quam Robertus Palmarius tenuit cum tribus toftis scilicet illo qui iacet inter toftum quem Hugo filius Cokke tenuit et maram eiusdem ville et illo qui iacet propinquior tofto quem Gaufridus Squidill tenuit versus austrum et illo qui iacet propinquior tofto quem Radulphus de Hugat tenuit versus orientem et cum omnibus aliis pertinenciis intra villam et extra Hec omnia ut predicta sunt concessi et dedi et presenti carta mea confirmavi prefatis monachis in liberam perpetuam elemosinam pro salutem anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum reddendo dominis meis heredibus Radulfi de Albeni annuatim septem solidos pro omnibus serviciis dimidium ad Pentecosten et dimidium ad festum Sancti Martini faciendo eciam forinsecum servicium quantum pertinet ad decimam partem feudi unius militis Quare volo ut predicti monachi habeant et teneant prefatas terras cum prenominatis toftis bene et in pace libere et quiete integre et honorifice in viis in semitis aquis et pasturis et omnibus aliis rebus aisiamentis libertatibus et liberis consuetudinibus suis intra villam et extra Et ego et heredes mei hec omnia ad opus predictorum monachorum contra omnes homines imperpetuum warantizare debemus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter