utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860361

Charter Number: 05860361
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Willelmus filius Anketilli de Wartria salutem in Domino Sciatis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa quinque acras terre arabilis in territorio de Wartria scilicet la Hovechland de Kesehovfurlanges pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam illas videlicet acras quas Robertus filius Osmundi de Wartria illis prius in elemosinam dederat de feodo meo et carta sua confirmaverat Quare volo ut idem monachi prefatas quinque acras habeant et teneant bene et in pace absque omni servicio et exaccione seculari sicut in carta predicti Roberti continetur Hiis testibus Nicholao et Ricardo canonicis de Wartria Ricardo Dagun et Roberto fratre eius []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter