utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860363

Charter Number: 05860363
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hanc cartam visuris vel audituris Petrus filius Willelmi de Ros salutem Noverit universitas vestra me concessisse et presenti carta confirmasse pro me et heredibus mei et assignatis Deo et Beate Marie de Melsa et monachis ibidem Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam totam terram de Herghes que nunc appellatur Blanchemarle cum omnibus pertinenciis suis quam habent ex dono Gaufridi Dagon senioris et decem acras terre quas habent ex dono Ricardi Dagon et omnimodum servicium quod predicti Gaufridus et Ricardus et heredes sui pro predictis terris antecessoribus meis facere consueverint Et duas acras terre et quartam partem unius acre infra curtem grangie eorum de Blanchemarle et pasturam ducentis ovibus et sex decim bobus ubique in communi pastura de Wartre que habent ex dono Galfridi Trussebuth Et quater viginti et duodecim acras terre in diversis locis in territorio de Wartrie quas habent ex dono Willelmi filii Asketilli cum pertinenciis suis et pasturam centum et sexaginta ovibus ubique in communi pastura de Wartre quam habent ex dono dicti Willelmi filii Asketilli Et quinque acras terre quas habent ex dono Roberti filii Osmundi de Wartre et quicquid habent ex vendicione Hugonis de Boulton et Cecilie uxoris eius in Wartria cum omnibus pertinenciis suis intra villam et extra Et sex acras terre quas habent ex vendicione Roberti filii Nigelli Et quinque acras et quatuor particatas terre apud Presthou ex dono Roberti de Wartria Et de dono Roberti filii Osmundi in predicto loco quantum pertinet ad dimidiam carucatam terre Et de dono Bernardi servientis Galfridi Trussebuth in eodem loco quantum pertinet ad duas bovatas terre habendum et tenendum omnia predicta dictis monachis et successoribus vel assignatis suis libere quiete bene et in pace cum omnibus pertinenciis libertatibus et aysiamentis suis infra villas et extra ita quod nec ego nec heredes mei sive assignati aliquid pro predictis terris et tenementis sive pasturis cum pertinenciis suis de predictis monachis successoribus sive assignatis suis exigere neque in predictis terris et tenementis sive pasturis aliqua racione pro aliquo servicio seculari ad me et heredes meos sive assignatos pertinente distringere poterimus imperpetuum qui omnia predicta dictis monachis et eorum successoribus sive assignatis concessi et pro me et heredibus meis sive assignatis confirmavi in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius purius et quietius ab aliquibus haberi vel possideri potest imperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte pro me et heredibus meis sive assignatis sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Roberto de Ros Alexandro Willelmo fratribus meis Iohanne de Oketon []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter