utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860365

Charter Number: 05860365
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1210 - 1226
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Robertus de Ros salutem Noveritis me concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa duas acras terre et quartam partem unius acre infra curtem grangie eorum de Blanchemarle et pasturam ducentis ovibus et s[ex]decim bobus in communi pastura Wartrie que habent ex donacione Gaufridi Trussebut avunculi mei Item concessi eis et presenti carta confirmavi donacionem illam quam Galfridus Dagon et heredes sui dederunt predictis monachis reddendo illi annuatim unam marcam argenti sicut carte eorum testantur scilicet pro tota terra de Erges que nunc dicitur Blanchemarle Et sciendum quod si predicti heredes Gaufridi quoquomodo exire voluerint de convencione facta inter eos et monachos ego et heredes mei cogemus eos ad convencionem tenendam secundum formam cartarum eorum et noscendum quod nec ego nec heredes mei vexabimus eos pro defectu alicuius servicii ultra prenominatam marcam argenti sed ipsi monachi per ipsam marcam quieti erunt de omnibus terrenis serviciis et secularibus exaccionibus tam erga me et heredes meos quam erga predictos heredes Gaufridi predicti Preterea concessi eis terram quam Willelmus filius Achetilli dedit eis videlicet quater viginti et duodecim acras in diversis locis in territorio Wartrie salva servicio meo erga prefatum Willelmum et heredes suos ita quod monachi quieti sint ab eo et heredibus suis de omnibus terrenis serviciis Item concessi eis quinque acras ex donacione Roberti filii Osmundi concessi eciam eis duas bovatas terre cum duobus toftis in Arnhall ex donacione Walteri de Bovynghton et in eodem territorio situm grangie eorum cum omnibus ad eandem grangiam pertinentibus que scilicet habent ex dono Richerii de Arnehall Item concessi eis quicquid habent in Haraldestorp ex dono Gilberti filii Willelmi de Dalton et quicquid habent ex dono Osberti de Frismarais inter Beford et Killyng quicquid eciam habent in Midelton ex dono Symonis Tuschett Hec omnia sicut predicta sunt concessi et presenti carta confirmavi prenominatis monachis in liberam et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum cum omnibus pertinenciis libertatibus et liberis consuetudinibus suis et melioracionibus que in eis facte sunt vel in posterum fieri poterunt Hiis testibus Sayero de Sutton Stephano de Merflet Drogone de Harum et Willelmo filio eius []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter