utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860369

Charter Number: 05860369
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249 - 1269
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Willelmus filius Willelmi de Barkethorp salutem in Domino Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et Beate Marie et monachis de Melsa ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam duas bovatas terre in territorio de Northwharrom cum tofto et crofto prato et omnibus aliis pertinenciis libertatibus et aysiamentis suis predictis duabus bovatis terre pertinentibus infra villam et extra sine aliquo retenemento videlicet illas duas bovatas terre quas Iohannes de Barkethorp frater meus emit de Willelmo le Latymer de Tyveryngton que eciam iacent in dicto territorio inter culturam dictorum monachorum ex parte occidentali et divisam ex parte orientali per totum campum tenendum et habendum predictas duas bovatas terre predictis monachis et assignatis suis sive successoribus de me et de heredibus meis imperpetuum libere quiete integre bene et in pace cum tofto et crofto prato et omnibus aliis pertinenciis suis sicut predictum est tam in pratis pascuis pasturis quam in omnibus aliis locis infra predictam villam et extra ad predictas duas bovatas terre pertinentibus reddendo inde annuatim pro me et heredibus meis hospitaliaribus de Ierlin sex solidos apud Northwarram medietatem scilicet ad Pascha et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis Et preterea michi et heredibus meis unum denarium infra Natalis Domini ibidem pro omni servicio seculari exaccione secta cuiuslibet curie consu[e]tudine demanda et de omnibus aliis rebus que de predictis duabus bovatis terre exigi poterunt Ergo vero Willelmus et heredes mei predictas duas bovatas terre cum tofto et crofto prato et omnibus aliis pertinenciis suis sicut predictum est predictis monachis et successoribus vel assignatis suis contra omnes homines tam capitales dominos feodi quam alios Christianos et Iudeos pro predicto annuo redditu warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In huius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Roberto de Percy milite []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter