utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860374

Charter Number: 05860374
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1280 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes faber ad pontem Fosse concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo de Scorby de Fossegate totam illam terram meam cum edificiis in ea constructis quam tenui in feodo et hereditate de Nicholao Orger in Fossegate sicut iacet in latitudine inter terram quondam Willelmi de Seleby ex una parte et terram Iohannis filii Petri le cuper ex altera parte et in longitudine a regia strata de Fossegate usque ad terram quondam Thome de Gunneys Item dedi et concessi predicto Ricardo illam vacuam placeam terre quam tenui in feodo de Iohanne filio Petri le cuper sicut iacet in latitudine inter predictam terram et ripam de Fosse et in longitudine a domo coopertaturibus et poste domus eiusdem Iohannis versus stratam usque ad murum cirie quondam Thome de Gunneys tenendas et habendas predictas terras cum omnibus pertinenciis libertatibus et aysiamentis suis predicto Ricardo et heredibus suis vel assignatis libere quiete integre et hereditate imperpetuum sine aliquo retenemento reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unam rosam tempore rosarum et heredibus Nicholai Orger vel eorum assignatis viginti solidos videlicet decem solidos ad festum Sancti Martini in Hyeme et decem solidos ad Pentecosten et housgabell domino regi videlicet duos denarios et predicto Iohanni filio Petri le cuper et heredibus suis vel assignatis tres solidos annuatim pro predicta vacua placea terre ad predictos terminos pro omni servicio seculari exaccione et demanda Et ego Iohannes et heredes mei predictas terras cum edificiis libertatibus pertinenciis et aisiamentis omnibus predicto Ricardo et heredibus vel assignatis suis per predicta servicia contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Iohanne Sampson tunc Maiore Ebor Nicholao de Seleby Petro de Sandton et Willelmo S tunc ballivis Ebor []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter