utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860377

Charter Number: 05860377
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi presentem cartam visuri vel audituri quod ego Iohannes Orgar filius Nicholai Orgar civis Ebor dedi concessi et hac presenti carta cyrographata confirmavi Iohanni de Fredyngham le cuper et heredibus suis vel suis assignatis totam illam terram meam cum omnibus edificiis et pertinenciis suis in Fossegate que iacet propinquior ponti Fosse inter eundem pontem et terram quam Iohannes Faber tenet de me feodo que quidem terra habet in latitudine inter terram eiusdem Johannis Fabri et predictum pontem versus regiam stratam xxx et octo pedes plenarie et in medio versus terram et gardium Thome de Gunneys xv pedes et retro ubi abuttat super curtem et murum gardini eiusdem T[home] de Gunneys inter ripam Fosse et divisas positas inter eandem terram et terram prefati Iohannis Fabri xiij pedes integros et habet in longitudine a regia strata de Fossegate usque ad murum gardini predicti Thome de Gunneys decies viginti et unum pedes tenendum et habendum sibi et heredibus suis sive suis assignatis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete et integre sine aliquo retenemento imperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis decem et octo solidos sterlingorum ad duos terminos medietatem scilicet ad Pentecosten et medietatem ad festum Sancti Martini in Hyeme et husgabulum domino regi quantum pertinet ad eandem terram pro omni seculari servicio [et] exaccione Ego vero dictus Iohannes Orgar et heredes mei totam prescriptam terram cum tota prenominata latitudine et longitudine sua et cum omnibus pertinenciis edificiis et aisiamentis suis prefato Iohanni le cuper et heredibus suis vel suis assignatis sicut predictum est per predictam firmam et per predictum husgabulum contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et de omnibus demandis defendemus imperpetuum Ita videlicet quod non licebit eidem Iohanni le cuper nec heredibus vel assignatis suis aliqua edificia de predicta tenementa asportare vel deteriorare set omnia edificia in predicta terra inventa in in inicio huius convencionis in adeo bono statu vel meliori sustinere et cum opus fuerit emendare sumptibus suis quo ea receperunt similiter et paliceum ligneum inter ripam Fosse et terram predictam levatum et materiam inter terram Iohannis Faber et predictam terram suam constructam custis suis sustinebunt et cum opus fuerit competenter facient reperari predictam terram et curtem suam versus aquato Fosse in quantum poterint racionabiliter dilatando ita scilicet quod si idem Iohannes le cuper et heredes sui vel sui assignati aliqua edificia in prefata terra sumptibus suis fecerint levari vel aliquas expensas ad melioracionem eiusdem terre posuerint et aliquo casu pro defectu warancie mei vel meorum eandem terram amiserint omnes sumptus et omnes expensas quos vel quas in eadem terra posuerint per visum legalium vicinorum restituentur eisdem In cuius rei testimonium tam ego dictus Iohannes Orgar pro me et meis heredibus quam dictus Iohannes le couper pro se et heredibus suis vel suis assignatis presenti carte cyrographate sigilla nostra huic inde apposuimus Hiis testibus Ade le Cerf tunc maiore Ebor Petro Noel Roberto Blund et Roberto de Mikkelgate tunc ballivis eiusdem Iohanne Damysell []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter