utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860378

Charter Number: 05860378
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1280 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hanc cartam cyrographatam visuris vel audituris Iohannes filius Petri le cuper eternam in Domino salutem Noveritis me concesse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Willelmo de Richale illam terram meam cum edificiis superedificatis ad pontem de Fosse sicut iacet in latitudine inter terram quam Willelmus le cutiler tenet de eodem Iohanne ex una parte et aquam de Fosse ex altera et continet in longitudine a regia strata de Fossegate ante quater viginti et quatuordecim pedes usque ad terram Ricardi de Scorby retro tenendam et habendam predictam terram cum omnibus pertinenciis libertatibus et aysiamentis suis predicto Willelmo et heredibus suis et suis assignatis de me et heredibus meis vel assignatis in feodo et hereditate libere quiete integre bene et in pace sine aliquo retenemento imperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel assignatis duodecim solidos argenti ad duos anni terminos scilicet medietatem ad festum Sancti Martini in Hyeme et medietatem ad Pentecosten et husgabellum domino regi quantum pertinet pro omni servicio seculari exaccione consuetudine et demanda michi et heredibus meis vel assignatis pertinente Nec licebit predicto Willelmo heredibus suis aut assignatis predictam terram spoliare nec predicta edificia sinere perire unde predicta firma annua possit a me aut heredibus meis vel assignatis elongari et si predictus Willelmus et sui prenominati aliquo tempore voluerint ius suum in eadem terra alicui vendere ego et heredes mei aut assignati mei erimus propinquiores pre omnibus aliis Et ego dictus Iohannes et heredes mei aut assignati predictam terram cum edificiis superedificatis et omnibus pertinenciis et aysiamentis suis ut supradictum est predicto Willelmo et heredibus suis et assignatis suis per predicta servicia contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus In cuius rei testimonium sigillum meum et sigillum dicti Willelmi presenti carte cyrographate mutuo sunt appensa Hiis testibus Iohanne Sampson tunc maiore Ebor N[icholao] de S[eleby] []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter