utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860379

Charter Number: 05860379
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1285
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentem cartam visuris vel audituris Iohannes filius Petri le cuper de Ebor eternam in Domino salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Willelmo de Richale de Ebor et Alicie uxori eius totam terram meam cum edificiis et pertinenciis in Fosseg[at]e iuxta pontem de Fosse sicut iacet in latitudine inter terram Ricardi de Scorby ex una parte et aquam de Fosse ex altera et in longitudine a regia strata de Fossegate ante usque ad terram predicti Ricardi de Scorby retro tenendam et habendam totam predictam terram cum omnibus edificiis libertatibus et aysiamentis suis predictis Willelmus et Alicia et eorum heredibus et assignatis quibuscumque de me et heredibus meis libere quiete integre pacifice et hereditarie imperpetuum sine aliquo retenemento reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unam rosam ad Natalis Beati Iohannis Baptiste et Stephano del Bouwe et heredibus suis undecim solidos et quatuor denarios argenti medietatem ad festum Sancti Martini in Hyeme et medietatem ad Pentecosten et dimidiam marcam Ade de Bolyngbrok et heredibus suis ad predictos termonos et husgabellum domino regi quantum pertinet pro omni servicio seculari exaccione consuetudine et demanda ita quod nec ego Iohannes nec heredes mei nec aliquis per nos vel nomine nostro in predicta terra nec in aliqua sui parte aliquod ius vel clameum preter predictam rosam annuatim exigere habere vel vendicare poterimus imperpetuum Ego vero predictus Iohannes et heredes mei totam predictam terram cum suis pertinenciis et edificiis ut predictum est predictus Willelmus et Alicie et eorum heredibus et assignatis quibuscumque pro predicto servicio contra omnes Christianos et Iudeos warantizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Actum et datum apud Ebor in festo Sancti Willelmi archiepiscopi anno Domini millesimo CC octogesimo quinto Hiis testibus Iohanne Sampson tunc maiore Ebor Rogero de Bouvill Iacobo de Lissyngton et Willelmo Sleycht tunc ballivis Ebor Rogero de Carletona Stephano de Bouwe []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter