utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860380

Charter Number: 05860380
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1280 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Richale de Ebor salutem in Domino Noveritis me remisisse relaxasse et omnino de me et heredibus meis imperpetuum quietum clamasse Ricardo de Scorby et heredibus suis totum ius et clameum quod habeo habui seu aliquo modo habere potero seu potui in toto illo tenemento predicti Ricardi in Fossegate in Ebor prout iacet et abuttat super tenementum meum in Fossegate usque tenementum fratrum de Monte Carmeli in longitudine et latitudine et tenemento predicti Ricardi usque aquam de Fosse ita quod nec ego dictus Willelmus nec heredes mei nec aliquis alius nomine nostro aliquid in predictis tenementis vel in aliqua parte eorundem exigere vel vendicare poterimus set imperpetuum simus exclusi per presentes In cuius rei testimonium sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne Sampson tunc maiore Ebor Nicholao de Selby []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter