utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860397

Charter Number: 05860397
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1197 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus litteras has videntibus sue audientis Paulinus hospitalis Sancti Petri Ebor humilis minister salutem Universitati vestre notificetur me communi consilio et assensu capituli nostri concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et abbacie de Melsa et monachis ibidem Deo servientibus mansionem quamdam in terra nostra in Cnottyngleia latitudine sexaginta pedum et in longitudine quantum terra nostra extenditur ad flumine quod dicitur Frith usque ad terram Roberti de Laceio iuxta terram quam tenet vidua quedam de nobis ex parte orientali ut predicti monachi prefatam terram habeant et possideant propriis usibus imperpetuum libere et quiete ab omni seculari servicio preter oraciones devotas in Christo prelate domus sicut in carta domus commemorate continetur condicione vero tali predictis monachis terram prefatam concedimus ut nullus uxoratus neque mulierum cohabitacio ad nostrum dedecus aut gravamen fratrum nostrorum inhabitet Hiis testibus Reginaldo Svano Ricardo presbiteris et fratribus Osmundo Boffino []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter