utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05861099

Charter Number: 05861099
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date Type: Internal, Calendar, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis hanc cartam visuris vel audituris Ricardus de Otringham clericus et rector ecclesie de Schelford Eliensis dyocesis salutem in Domino sempiternam Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo Beate Marie semper virgini [] abbati et conventui de Melsa pro salute anime quondam Iohannis de Otringham avunculi mei et animarum domini Martini de Otringham Ricardi filii sui necnon et anime mee et omnium antecessorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam omnes terras et tenementa redditus possessiones prata et pasturas que et quas habui in villa de Otringham Tarlestorp Frismarais Wellewyk Sutton Sotecotes et Drypole cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aysiamentis ad predictas terras et tenementa spectantibus sicut in planis viis semitis pratis pascuis pasturis aquis stagnis vivariis moris mariscis turbariis piscariis fossatis grodis virgultis edificiis villanis cum sequela et catallis eorum et omnibus aliis possessionibus et consuetudinibus una cum terris et tenementis possessionibus redditibus pratis et pasturis omnibus et cum omnibus aliis pertinenciis suis que et quas dominus Iohannis de Bylton et Beatrix uxor eius tenent de me in predictis villis nomine dotis ipsius Beatricis ex donacione domini Martini de Otringham quondam viri sui cum contigerit predictam Beatricem in fatam decedere vel predictam dotem ex alia quacunque racione ad reversionem accidere pro quadam cantaria in capitali mesuagio predictorum tenementorum de Otringham vel in Hubertcroft in eadem villa facienda continue et imperpetuum sustinenda videlicet quod septem monachi presbiteri abbatie de Melsa predicta in altera locorum predictorum videlicet in predicto capitali mesuagio vel in Huberdcroft pro animabus Iohannis de Otringham domini Martini de Otringham et Ricardi filii sui et pro salute anime mee et pro animabus omnium antecessorum meorum sicut predictum est divina celebrant inperpetuum Reddendo inde omni anno quo cantariam predictam predictorum per annum continuum subtraxerint vel subtrahi procuraverint archiepiscopo Ebor qui pro tempore fuerit et preposito et capitulo Beverlaci C marcas argenti in ecclesia maiori Beverlaci ad duos annui terminos per partes equales videlicet medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in Yeme ad sustinendum inde octo capellanos in ecclesia parochiali de Otringham vel in mesuagio predicto vel in ecclesia maiori Beverlaci pro animabus predictis et omnium fidelium defunctorum et residuum pecuniarum inter archiepiscopus et prepositum et capitulum Beverlaci predictos equaliter dividetur et sic de anno in annum imperpetuum donec monachi predicti de Melsa redierint in numero prelibato in altero locorum predictorum apud Otringham ad cantariam continuandam et inperpetuum in eodem loco sustinendam Tenendum et habendum dictis [] abbati et conventui de Melsa et eorum successoribus imperpetuum de capitalibus dominis feodi libere quiete bene et in pace cum omnibus pertinenciis suis et aysiamentis sicut predictum est faciendo eisdem dominis feodi servicia inde debita et consueta Et ego vero predictus Ricardus et heredes mei predictas terras et tenementa redditus et possessiones cum omnibus pertinenciis quocunque nomine censeantur sicut predictum est predictis abbati et conventui et eorum successoribus warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In huius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Datum et actum Londinium ij die Iunii anno gracie Domini mcc nonogesimo tercio Hiis testibus domino Iohannes de Langeton tunc cancellario domini Edwardi regis Anglie illustris domino Waltero de Langeton et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter