utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05861103

Charter Number: 05861103
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1307
Date Type: Internal, Calendar, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
In oneribus autem tam ordinariis quam extraordinariis agnoscendis vicarius quartam partem dumtaxat taxacionis subeat cuiuscunque de dicta ecclesia dum integra erat facte seu in posterum ut de integra faciend Prout in dicta ordinacione sigillo dicti domini Thome archiepiscopi signatum vidimus contineri Dicto vicario allegante quod ad dictam quartam partem non debuit astringi altercacioneque habita hinc indi inter partes memorates eandem ordinacionem legi fecimus in pleno loci consistorio publice coram nobis in qua comperimus dictam clausulam contineri unde communicato virorum peritorum consilio subassidensium pronunciavimus vicarium predictum et vicarios qui pro tempore fuerint in ecclesia memorata teneri et obligari ad refeccionem et reparacionem cancelli predicti nunc et quociens opera fuerit pro quarta parte taxacionis dicte ecclesie facte vel in futurum faciende et etiam in omnibus oneribus ordinariis et extraordinariis agnoscendis prout emerserint secundum taxacionem supradictam et dictum vicarium ad hoc condempnavimus iusticia exigente
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter