utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05861143

Charter Number: 05861143
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1214 - 1238
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Petrus de Maulay salutem Noverit universitas vestra me caritatis intuitu dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Deo et Beate Marie et monasterii de Melsa in liberam puram et perpetuam elemosinam cum corpore Isabelle de Turnham quondam uxoris mee pro salute anime mee et anime dicte Isabelle antecessorum heredum et successorum nostrorum homagium et servicium et Alani Marescall et Beatricis uxoris sue filie Iohannis filii Reginaldi et heredum suorum de tribus novatis terre in territorio de Ake reddendis annuatam prefatis monachi xxx solidorum ad duos terminos scilicet xv solidorum ad Pentecostes et xv solidorum ad festum Sancti Martini in Hyeme et homagium et servicium Walteri de Ake reddendis similiter eisdem monacchi xxx solidorum ad duos terminos prenominatos salva michi et heredibus meis communa in pastura de Ake et duas bovatas terre cum toftis et omnibus aliis pertinenciis et aysiamentis infra villam et extra in territorio de Warrum et quicquid habui in tofto quod Reginaldus aliquo tenuit in eadem villa Et duo molendina in territorio de Lokington scilicet molendinum quod covatur Brianesmiln cum crofto qui vocatur Milnecroft ex aquilonali parte eiusdem molendini et prato quod vocatur Milnesenges ex parte australi cum libero introitu et exitu ubique per terram meam de Lokyngton cum stagno et aqueductu et omnibus aliis pertinenciis aysiamentis et melioracione stagni prout sibi magis viderit expedire et molendimum quod vocatur Bonoholmmilne cum quadam particula prati que iacet ex australi parte eiusdem molendini cum libero introitu et exitu et omnibus aliis pertinenciis suis et aysiamentis et secta multure de decem et novem bovatas terre in Lokyngton ad sextum decimum vas scilicet de una bovata quam Robertus prepositus tenuit et de duabus bovatis quas Thomas filius Thome et de duabus bovatis quas Robertus Yungeman et de duabus bovatis quas Thomas filius God et de una bovata quam Walterus Westyby et de una bovata quam Rogerus filius Amicie et de una bovata quam Thomas filius Roberti et de duabus novatis quas Rogerus filius Symonis et de duabus bovatis quas Hugo filius Thurstani et de duabus novatis quas Willelmus ad Pontem et de una bovata quam Henricus Kane et de duabus bovatis Galfridus filius Galfridi alique tenuerunt et preterea secta multure de tribus bovatis quas Robertus Arens tenuit et sectam nonem cotariorum in eadem villa et omnem aliam sectam ad predicta malendina pertinentem Et sciendum quod tam ipsi qui bovatas tenent quam cotarii dictorum molandinorum stagna mundabunt semel per annum ad pastum eorundem monachorum semel in die et ad emendacionem eorundem stagnorum terram accipient in terra mea prout aque cursui expediat Dedi etiam et concessi eisdem monachi molendinum meum de Brideshale cum holmo adiacente stagno et melioracione eiusdem libero introitu et exitu aqueductu cum omnibus aliis pertinenciis et aysiamentis suis et sectam multure de xij bovatis terre in eadem villa similiter ad sextum decimum vas videlicet de ij bovatis quas Iohannes prepositus de ij bovatis quas Ricardus filius Ascelini et de ij bovatis quas Willelmus filius Gileberti et de duabus quas Galfridus filius Ricardi et de ij bovatis quas Stephanus filius Astini et de duabus bovatis quas Christiana quondam uxor Gileberti tenuerunt et insuper de quatuor bovatis quas Galfridus ad Portam et Walterus filius Ricardi tenuerunt alique nisi propriis carucis ego et heredes mei ipsas forsitan excoluerimus et sectam xv cotariorum ad dominicum nostrum in eadem villa pertinencium et omnem aliam sectam ad dictum molendinum pertinentem Et siquis dictorum villanorum vel cotariorum subterfugiendo multuram dictorum bladum suum molendinorum alibi quavis occasione molere fecerit et inde convictus fuerit in misericordia mea et heredum meorum erit et insuper supradictis monachis de multura satisfaciet Licebit etiam dictis monachis stagna dictorum molendinorum de Lokyngton et de Bridesal meliorare et mundare et terram super terram meam ex utraque parte iactare prout fieri consuevit sine aliqua contradiccione mei vel heredum meorum Et si molendinarii dictorum molendinorum furtim fecerint vel hominibus venientibus ad molendinum forisfecerint et inde convicti fuerint emendabitur secundum consuetuedinem patrie Et sciendum quod non licebit michi [et] heredibus meis in predictis territoriis de Lokington et Bridesall aliquod molendmum vel aliud edificium construere vel aliquod aliud impedimentum facere ad nocumentum dictorum molendinorum per quod aqueductus obstruantur vel aliquatenus impedeantur vel secta minuatur Hec omnia Ut predicta sunt dedi prefatis monachis sine aliquo retenemento ad perpetuam sustentacionem duorum sacerdotum secularium cum duobus clericis unius secularis sacerdotis qui cantet missam in honore Beate Marie Virginis cum Nota et Horas et alterius qui celebret pro defunctis cotidie similiter cum Nota et Officium Defunctorum in capella Beate Marie prope pontem qui est in bosco de Melsa ex occidentali parte vie que extendit versus Wagnam et faciant anniversarium domine Isabelle annuatim octavo kalendas Iunii imperpetuum et ad sustentacionem quinque cereorum ad supradictam missam de Sancta Maria specialiter assignatorum in memoriam quinque gaudiorum eius ita plane quod predicti monachi memoratam sustentacionem sacerdotium clericorum et luminarium plenarie faciant quamdie predictos redditus integre perceperint Et si ita evenerit quod processu temporis dictis redditibus penitus ex polientur a predicta sustentacione penitus cessabunt aut si aliqua porcio beneficii predicti pro defectu warancie mei vel heredum meorum subtracta fuerit iuxta quantitatem porcionis subtracte de sustentacione predicta et de numero personarum minuetur Et si predicti monachi a predicta sustentacione cessaverint predicta omnia ad me vel heredes meos sine aliqua ipsorum contradiccione quieta et soluta revertentur Et ego et heredes mei omnia [que] in predicta sunt prefatis monachis warantizabimus et ab omni servicio exaccione et re ad terram pertinente acquietabimus et contra omnes gentes imperpetuum defendemus ut autem hec mea donacio et eorum compromissio stabilis imperpetuum perseveret tam ego quam abbas et conventus de Melsa presenti carte cyrographate hinc inde sigilla nostra apposiumus in testimonium Hiis testibus domino W[illelmo] de Forz comite Albemarlie magistro Iohanne Blundo Ebor ecclesie cancellario clericis Willelmo Constabulario Ernaldo de Saltemareys et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter