utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05861236

Charter Number: 05861236
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[A]nno millesimo cc quinquagesimo tercio ad Pascha facta est hec convencio inter abbatem et monachos [] de Melsa ex una parte et Iohannem filium Matildis de Arnhali ex altera videlicet quod dicti abbas et monachi demiserunt concesserunt et ad firmam tradiderunt predicto Iohanni et heredibus vel assignatis suis unum toftum cum crofto et omnibus aliis pertinenciis suis in villa de Riston illum videlicet toftum cum crofto quem Hugo Noddyng aliquam tenuit et iacet inter croftum Hugonis Nart et terram ecclesie de Riston habendum et tenendum predicto Iohanni et heredibus vel assignatis suis a predicto festo Pasc[he] usque in decem anno proximo sequenter reddendo inde annuatim duos solidos argenti ad duos terminos videlicet medietatem ad Pentecostes et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in Yeme et preterea reddet annuatim octo denarios de eodem tenemento dictis abbati et monachis ad duos terminos scilicet ad festum Sancti Iohannis Baptiste quatuor denarios et ad Nativitatem Domini quatuor denarios pro omni servicio Et predicti abbas et monachi predictum toftum cum crofto dicto Iohanni usque ad completum terminum decem annorum sicut predictum est contra omnes warantizabunt et defendent In cuius rei testimonium presenti scripto cyrographato utraque pars sigillum apposuit Hiis testibus domino Iohanne de ffryboys milite Roberto de Staner Alano Boleyn Hugone filio Agnetis []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter