utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05861321

Charter Number: 05861321
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1302
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentem cartam inspecturis vel audituris Henricus de Percy salutem in Domino sempiternam Noveritis nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo Beate Marie abbati et conventui de Melsa medietatem unius acre terre cum pertinenciis in villa de Naffreton iacentem iuxta mansum rectorie eiusdem ville ex parte occidentali et se extendit a porta cimiterii usque ad capud aquilonale dicti mansi una cum advocacione ecclesie ville predicte in escambium pro manerio dictorum abbatis et conventus de Pokelyngton habendum et tenendum predictas terram et advocacionem cum suis pertinenciis quibuscumque predictis [] abbati et conventui et successoribus suis de capitalibus dominis feodi in escambium pro pro manerio predicto in liberam puram et perpetuam elemosinam imperpetuum Et nos et heredes nostri predictas terram et advocacionem cum suis pertinenciis quibuscumque predictis abbati et conventui et successoribus suis contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus In cuius rei testimonium presenti carte sigillum nostrum apposuimus Datum apud Melsam quarto kalendas Februarii anno Domini millesimo CCC secundo Hiis testibus dominus Gerardo Salvayn Iohanne de Heslerton Iohanne de Hothom Gaufrido de Hothom militibus magistro Rogero de Naffreton [Alan de Roston] [] Petro de Thornholm Symone de Spines Adam stabulario de Skyren [] [Roberto senescallo et alia]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter