utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05862126

Charter Number: 05862126
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1224
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei filectis filiis de Kyrkham et de [] Novo Burgo Ebor diocesis et [] Sancti Andree Ebor prioribus salutem et apostolicam benediccione Significaverunt nobis prior et fratres hospitalis Sancti Petri Ebor quod cum ipsi dudum de Fontibus de Melsa de Bellalanda de Gyrvall et de Kyrkestet abbates et eorum conventus Cysterciensis ordinis super garbis et rebus aliis in quibus annuatim ut dicitur ipsi hospitali tenentur coram decano Lincolniensis et suis coniudicibus auctoritate bone memorie Innocencii pape predecessoris nostris traxissent in causam pars monachorum citata legitime deliberatoriis obtentis induciis quasdam excepciones proposuit coram eis super quibus dicti iudices dubitantes duxerunt sedem apostolicam consulendam sed pars eadem non expectato responso quasdam ad eosdem iudices obtinuit litteras continentes ut quia in regno Anglie tunc erat turbacio donec ibi reformata pax esset negocio supersedere deberent Si vero postea vellent litigare partes ad ecclesiam Romanam transmitterent ut huiusmodi questio concordia vel iudicio sopiretur Cum autem predicti priores et fratres iuxta secundi formam mandati velint proseque causam ipsam que tam longam dilacionem noscitur suscepisse humiliter supplicarunt ut transmitti ad nos predictum negocium mandaremus Quo circa discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus si rem constiterit ita esse utramque partem ad nostram citantes presenciam peremptorium eis terminum quem expedire videritis prefigatis quo cum racionibus suis per se vel procuratores ydoneos compereant coram nobis concordiam vel iudicium recepture Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interease duo vestrum ea nichilominus exequantur Datum Laterani xiij kalendas Ianuarii pontificatus nostri anno nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter