utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05862321

Charter Number: 05862321
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1302
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris H[enricus] de Percy salutem in Domino sempiternam Noveritis nos concessisse et confirmasse Deo et Beate Marie abbati et conventui de Melsa omnes terras et tenementa que habent et tenent de feodo nostro in villa et territorio de Wartrie videlicet unam carucatam terre et siquid plus habent in eadem villa vel in eodem territorio vel in Blanchemarle una cum quatuor solidatis redditus de quodam tofto quod Stephanus Knott tenet de ipsis in Wandesforth et uno denario redditus de quodam tofto quod Alanus filius Cristiane tenet similiter de eisdem in eadem villa exeuntibus et una cum toftis predicti ita plane quod nec ego nec heredes mei nec aliquis ex parte nostra de predictis tenementis seu redditibus vel aliqua sua parte erga predictos abbatem et conventum vel eorum successores aliquod servicium terrenum exigere vel vendicare poterimus imperpetuum nec in eisdem tenementis vel suis pertinenciis quacumque tam vel occasione aliquam districtionem facere poterimus nos vel heredes nostri seu aliquis ex parte nostra quoquomodo imperpetuum Preterea quia dictos abbatem et conventum de piscacione sua in aqua de Skyren aliqua per aliquod tempus impediebamus obligamus nos et heredes nostros per presens scriptum quod nuncquam ipsos vel successores suos de predicta piscacione sua de cetero impediemus qui libere possint omnibus et singulis temporibus anni in dicta aqua pro voluntate sua recia sua et sagenas suas super ripam dicte aque ex parte nostra sicut ex parte sua trahendo absque impedimento nostri vel nostrorum piscari Ad hec dedimus et concessimus pro nobis et heredibus nostri prefatis [] abbati et conventui et eorum successoribus liberos introitus et exitus et transitus per omnes terras nostras et totum foedum nostrum ubique in parochia de Naffreton pro caragiis fugacionibus et aliis negociis suis faciendum omnibus et singulis temporibus anni exceptis dumtaxat pratis et bladis Omnia predicta eis concessa in presenti scripto concedimus dicto [] abbati et conventui et suis successoribus ut eo habeant et teneant in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni servicio seculari ita libere sicut aliqua terra redditus seu piscaria liberius et quietius dari potent seu confirmari In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Datum apud Melsam quarto kalendas Februarii anno Domini millesimo trescentesimo secundo Hiis testibus dominis Girardo Salvayn Iohanne de Heslerton Iohanne de Hothom militibus magistro Rogero de Naffreton clerico []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter