utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05863321

Charter Number: 05863321
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1302
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Henricus de Percy salutem in Domino sempiternam Noveritis nos remisisse et quietum clamasse pro nobis et heredibus nostris imperpetuum ecclesie Beate Marie de Melsa et [] abbati et conventui eiusdem totum ius et clameum quod umquam habuimus habemus vel habere poterimus in una dimidia acra terre in Naffreton cum advocacione ecclesie eiusdem quas dicte ecclesie et abbati et conventui eiusdem in escambium pro manerio de Pokelyngton prius per cartam nostram in liberam puram et perpetuam elemosinam contulimus ita quod nos nec heredes nostri in predicta dimidia acra terre cum advocacione predicta quicquam iuris vel clamei de cetero exigere vel vendicare poterimus quoquomodo imperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Datum apud Lekenfeld vigilia Beati Mathie apostoli anno Domini millesimo CC secundo Hiis testibus dominus Girardo Salvayn Iohanne de Heslerton []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter