utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870005

Charter
Charter Number: 05870005
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1074 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ego Waltheofus Comes Northymbriae in praesencia domini Walcheri episcopi et tocius sanctae synodi Episcopatus Dunelmensis multociens predicti Episcopi exortacione commonitus et zelo fidei Christianae succensus do concedo et praesenti scripto confirmo Alduino Priori et fratribus cum eo apud Gyrue in Dei servicio con aggregandis tam in praesenti quam in posterum regularem vitam ibidem professoris et sub Dei et beati Cuthberti patrocinio undecunque terrarum ad ipsos accersendis in puram et perpetuam elemosinam ecclesiam Sanctae Mariae in Tinemuthe una cum corpore Sancti Oswini Regis et Martiris qui in eadem ecclesia requiescit cum omnibus locis et terris et ceteris quibuscunque recte ad eam pertinentibus liberam et quietam in perpetuum Et cum praescripta elemosina offero puerum istum Morkarum nomine sub monachica disciplina in Dei servitio instituendum Et quia locus ille adhuc nimis videtur religiosis horridus et incultus et dominus episcopus Walcherus et nos et ceteri quique probi hujus episcopatus viri competenciorem quietis sedem circa sanctum beati Cuthberti corpus Deo annuente eis praeparare proposuimus praescriptam ecclesiam cum omnibus quae modo Deo et Sanctae Mariae et Sancto Oswino data sunt vel in posterum donanda sunt Deo et Sancto Cuthberto glorioso confessori cui fratres praedicti deservituri sunt dono et concedo et scripto praesenti signo sanctae crucis in nomine Sanctae Trinitatis confirmo Si quis vero in posterum neo et Sancto Cuthberto vel praedictis fratribus nunc in Gyrue conversantibus sed postea in ecclesiam praedicti Confessoris sicut constituimus transferendis eam vel aliqua ipsius pertinentia auferre subtrahere seu aliquo modo diminuere praesumpserit domini Walcheri episcopi et tocius synodi hujus Dunelmensis ecclesiae et mea atque omnium Christianorum auctoritate perpetuo anathemate condempnetur et cum diabolo et angelis ejus eternis ignibus in aeternam crucietur Amen Amen Amen Hanc donationem ego Walcherus Dunelmensis epis+copus signo sanctae crucis confirmo Signum Waltheo fi Comitis Northymbriaa Signum Aldredi Comitis Signum Uthredi fratris Morekari Signum Liulfi patris Morekari Signum Leofwini Decani Dunelmensis Signum Gileberti nepotis Episcopi Signum Hemmingi preost Signum Ulkilli preost Signum Meruini preost Signum Elstan preost Signum Ernen biscopes sune Signum Swartebrant preost Signum Gamel preost Signum Uthedri preost Signum Alwini militis Signum Wlstani militis Signum Walteri Signum Godredi Signum Elfridi Signum Godmanni preost Signum Kinewlfi militis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter