utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870006

Charter
Charter Number: 05870006
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1085
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ego Willielmus Dei gracia Dunelmensis Episcopus in praesenti sacra synodo concedo et praesentis scripti munimine episcopali auctoritate confirmo Alduno Priori ac successoribus ejus et omnibus monachis in hac Dunelmensi ecclesia Sancto Cuthberto posteris temporibus servituris in perpetuam elemosynam ecclesiam de Tinemuthe cum omnibus pertinentiis ipsius tam in terris quam in aquis vel rebus quibuslibet caeteris quam Waltheofus Comes Northumbriae eisdem monachis quondam in Gyruu conversantibus cum Morekaro puero consobrino suo prius eis dederat Cujus donationem Walcherus Episcopus predecessor noster petente et residente eodem Comite in synodo secus eum sicut sancta synodus istud testatur et novit sua eis auctoritate canonica concesserat atque confirmaverat Hanc etiam donationem eisdem monachis domini Papae auctoritate in Dunelmum translatis Comes Albrius Waltheofi successor iterum in praesentia mea concessit et renovavit coram testibus multis Quisquis igitur amodo praedictam ecclesiam vel aliquid de pertinenciis ipsius monachis Sancto Cuthberto servituris abstulerit mea Episcopali auctoritate et tocius synodi istius perpetuo anathemate condempnetur et cum diabolo et angelis ejus perpetuis ignibus puniendis reservetur Amen Amen Et ut haec confirmatio mea firma et rata sit in perpetuum praesens scriptum manu propria signo sanctae crucis imprimo et confirmo Signum Willielmi Episcopi Signum Eilavi preost de Extildesham Signum Alwoldi preost de Tinemutha Signum Ulchil preost de Seggesfeld Signum Eilavi de Bethlingtun Signum Meriuni preost de Cestre Signum Uthred preost de Alcleat signum Aldredi preost de Aclea Signum Gille clerici de Eggascliff Signum Hemming preost de Brentespethe Factum est hoc confirmationis scriptum anno ab incarnatione Domini millesimo lxxx quinto quinto kal Maii feria secunda
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter