utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870030

Charter Number: 05870030
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - 2.2.Spec.1 Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f38v)
map View Map
Charter:
Hec est conventio inter Gaufridum Abbatem Sancti Albani et Gospatricium filium consulis Gospatrici quod ipse Abbas assensu et voluntate totius capituli concessit eidem Gospatricio et filio suo Ada qui prius vocatus est Waldief terram Archil Morel scilicet Beuuiche cum omnibus terris ad eam pertinentibus et terram de Egulingeham quam Winnoc piscator dedit Sancto Albano Sanctoque Osuuino in feodo firma cum theimeslage in saca et in soca et tol et tem et infangentheof in nemore et in plano et in aqua sicut Abbas Gaufridus eam melius tenet a Rege Reddet vero ipse Gospatricius pro eisdem terris monachis de Tinem per singulos annos iiij libras ad purificationem Sancte Marie quadraginta solidos et ad festum Sancti Cuthberti quod est in Septembri quadraginta solidos ad Tinemutham utrumque ipse allaturus Reddet etiam Gospatricius Abbati Sancti Albani aut nuncio ejus nominato viginti solidos aut si nummi defecerint vij boves unumquemque valentem vi solidos et hoc in voluntate Gospatricii erit Et si aliquis de bobus defecerit pro unoquoque bove iij solidos dabit Si autem ipse Gospatricius filio suo vel predictus filius ei supervixerit relevabit terram dando lx horas et eodem pacto et honore tenebit quo predecessor suus tenuerat Cum autem ille superstes ad extrema vite devenerit tota terra remanebit in dominio Sancti et monachorum sine impedimento et calumnia cujuscunque heredis ita quidem instaurata et plena omnibus rebus sicut fuerat ipsa die qua in infirmitatem decidit sed et post decessum suum Deo et predictis Martyribus Stantunam quandam suam villam pro anime sue redemptione concessit habendam Preterea si a monachis convenienter summonibus fuerit ad placita eorum per Northumbriam venire debet Et sciendum est quod ipse Gospatricius obtulit donationem perpetuam Deo et sanctis Martyribus predictis ecclesiam de Edoluingeham cum terra unius carucate solida et quieta de que exeunt quinque hore que sunt de iiij libris Si autem Gospatricius conventionem de predictis terris tenere noluerit aut nequiverit reddet eas solidas et quietas ab omni clamore et calumnia cujuscunque heredis sui tantummodo suum superplus habebit Hanc conventionem Gospatricius et filius suus Adam juraverunt super corpus Christi et feretrum Sancti Albani se servaturos presente Abbate et fratribus ejusdem ecclesie Hujus rei testes sunt Zacheus et Walterus presbyteri Willielmus de Gorram Walterus dapifer Lambertus Sym Rodbertus filius Auskitilli Willielmus filius Terrot Radulphus filius Geroldi Lucas Turchillus Willielmus Ada filius Gospatricii Mainardus Judas Wido marescaldus Regis Hunespac Radulphus Toli de Westmonasterio Alcuinus de Uuathamstede Willielmus de Ostreham Turgarius Radulphus Judas Leofuuinus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter