utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870031

Charter
Charter Number: 05870031
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1140 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Haec est conventio inter Galfridum Abbatem Sancti Albani et Edgarum filium Consulis Gospatrici quod ipse Abbas assensu et voluntate totius capituli concessit eidem Edgaro terram Archimorell scilicet Bewic cum omnibus terris ad eam pertinentibus et terram Egulingham quam Winnoc venator dedit Sancto Albano et Sancto Oswino in feodo firmo [cum] themeslage saca et soca et toll et team et infangenetheof in nemore et in plano et in aqua sicut Abbas Galfridus melius eam tenuit a Rege Reddet vero ipse Edgarus pro eisdem terris monachis de Tinemuth per singulos annos quatuor libras ad Purificationem Sancta Maria quadraginta solidos et ad festum Sancti Cuthberti quadraginta solidos ad Tinemutham utrumque ipse allaturus Reddet etiam Edgarus Abbati Galfrido et monachis Sancti Albani aut nuncio eorum nominatim viginti solidos aut si nummi defuerint septem boves unumquemque valentem tres solidos erit Et si aliquis de bobus defuerit pro unoquoque bove tres solidos dabit Cum autem Edgarus ad extrema vitae devenerit tota terra remanebit in dominio Sancti et monachorum sine impedimento et calumnia cujuscunque haeredis ita quidem instaurata et plena omnibus rebus sicut fuerat ipsa die qua in infirmitate decidit Preterea si a monachis et conventu summonitus fuerit ad placita eorum per Northumbriam venire debet Si autem Edgar conventionem de praedictis terris tenere noluerit aut nequiverit reddat eas solidas et quietas ab omni clamore et calumnia cujuscunque haeredis sui Hanc conventionem juravit Edgarus super altare et feretrum Sancti Albani se servaturum praesente Abbate et Fratribus ejusdem ecclesia Hujus rei testes sunt ex parte Edgari Taibois de Emesbere Adam de Gemiges Magnus Wido Aluricus Ex parte Abbatis Ricardus dapifer Galfridus Agnellus Robertus portarius Galfridus de Muncels Roger Huscarle Alexander filius Turoldi Radulphus medicus Ricardus de Sartrum Osbertus nepos Remigii Radulphus Christianus Engelardus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter