utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870034

Charter
Charter Number: 05870034
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Rex Anglia et Dux Normanniae et Aquitaniae et comes Andegaviae Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciariis Vicecomitibus Ministris et omnibus fidelibus suis totius Angliae Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse Deo et Sancto Albano et Sancto Oswino de Tynemutha et monachis ibidem Deo servientibus Ecclesiam de Tynemutha et omnes ecclesias terras et decimas et alias tenuras ad eas pertinentes videlicet Witeleiam et Setunam et Sihala et unum toftum in Novo Castello et duas Chertunas et Erdesdunam et Bacheswrdam et Bewicham et Egelwyngeham et Gusdesho et Wilum et decimas de Corebriga et de Niweburna et de Werthewitha et de Rodebiria et de Bothala et de Wolovera et de Wilum et de Discentonam et de Calverdona et de Aleswicha et de Ambella et decimas de dominiis de Hertbe et de Setona et de Tunestal et de Daltona et de Mithdeletona et de Ovinthuna Haec supradicta et insuper quicquid Robertus Comes Northumberlandiae et homines sui predictae ecclesiae et Sancto Oswino dederunt et quicquid eis a quocunque donatore rationabiliter datum est vel in futurum dabitur eis concedo et confirmo in perpetuam eleemosinam quare volo et firmiter praecipio quod ecclesia praedicta et monachi omnia supradicta habeant et teneant bene et in pace libere et quiete integre et honorifice cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in aquis et molendinis piscariis et stagnis infra burgum et extra in omnibus rebus et locis cum tol et them et soca et saca infangenetheof et wrec quieta et soluta de omni geldo et scutagio et adjutorio et ab omnibus consuetudinibus et operibus et auxiliis et aliis querelis Et habeant ita plenarie et libere curiam suam sicut ego ipse habeo et sicut carte regis Willielmi et regis Henrici avunculi mei testantur Et volo quod praedictam ecclesiam manuteneatis et defendatis ab omni injuria sicut meam propriam eleemosinam Teste R[ogero] Archiepiscopo Eboracensi Roberto episcopo Lincolniensi H[ugone] episcopo Dunelmensi [] Priore Hagustaldensi Hugone [Bigod] Comite Norfolchiae Ricardo de Luci Willielmo filio Johannis Willielmo de Vescy Huberto de Vallibus Mauricio Byset dapifero Henrico filio Geraldi camerario apud Dunelmum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter